monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 6 > sectio 17 > sectio 71 > 7 > sectio 18 > sectio 13 > sectio 3 > sectio 92 > sectio 23 > sectio 4 > sectio 16 > sectio 21 > sectio 20 > sectio 11 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 21, 123, 2
Facta est Maria fenestra coeli, quia per ipsam Deus verum fudit saeculis lumen. Facta est Maria scala coelestis; quia per ipsam Deus descendit ad terras, ut per ipsam homines ascendere mererentur ad coelos: ipsis enim licebit ascendere illuc, qui Deum crediderint ad terras per virginem Mariam descendisse. Facta est Maria restauratio feminarum; quia per ipsam a ruina primae maledictionis probantur esse subtractae. Tria denique mala Evae a tribus bonis Mariae probantur exclusa. Nam Evae dictum est, In doloribus et in tristitia paries; et ad virum conversio tua, et ipse dominabitur tui . Tribus ergo his malis se subiugant feminae quae Mariam non sequuntur, dolori, tristitiae, servituti. Maria autem e contrario quam praeclarissimis tribus bonis sublimetur ausculta, salutationis angelicae, benedictionis divinae, et plenitudinis gratiae. Sic enim eam legitur angelus salutasse: Ave, Maria, gratia plena, benedicta tu inter mulieres . Cum dixisset Ave, salutationem illi coelestem exhibuit: cum dixit, Gratia plena, ostendit ex integro iram exclusam primae sententiae, et plenam benedictionis gratiam restitutam: cum dixit, Benedicta tu inter mulieres, virginitatis eius benedictum fructum expressit; ut ex eo benedicta dicatur inter mulieres, quaecumque perseveraverit virgo. Benedicta tu inter mulieres; maledicta enim Eva fuerat, quam nunc credimus per Mariam ad benedictionis gloriam remeasse.